1

O salutaris Hostia

O salutaris Hostia,
Quæ cæli pandis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.

O vere digna Hostia,
Spes unica fidelium:
In te confidit Francia;
Da pacem, serva lilium

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria,
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria. Amen.